HAMON

HAMON
I.
HAMON
Iovis cogn. qui in arena putatur inventus, quae Graece hoc nomine ἄμμος appellatur: Ei cornua affiguntur arietis, a genere pecoris, inter quod inventus est. Mela de Cyrenaica, l. 1. c. 8. In ea Ammonis oraculum, Plin. l. 5. c. 5. Mirum autem est, Ammonis oraculum poni ab omnibus fere Graecis Latinisque in Cyrenaica, et vicinum ipfis Cyrenis; cum tot intersint gentes, et quadringentis, ut ipsi fatentur, dister ad ea milibus. Sed varie accipitur Cyrene, vel Cyrenaica. Saepissime enim ponitur pro Pentapolitana provincia. Modo vero multo latius id vocabulum pater, accipiturque pro ea regione, quam sub hoc nomine Ptol. describit. Cum vero quam latissime sumitur Cyrenaica; tum comprehendit omne id, quod a Syrti Maiore usque ad Aegyptum extenditur. Itaque sub hoc nomine veniunt tota Marmarica, et Libya exterior. His contrarii sunt illi, qui totum hunc tractum Marmaricam vocant, ipsamque etiam in ea collocant Cyrenaicam. In situ Ammoniaci templi non minor est auctorum discrepantia. Nonnulli enim proxime Syrtibus, quidam in Garamantum regione, alii alibi esse inquiunt. Mirus vero Geographus est Lucan. qui modo in Marmarica, modo ad Syrtin maiorem inter Leptin et Berenicen, modo vero apud Garamantas templum hoc collocat, uti Civ. Bell. l. 9. v. 511.
Ventum er at ad templum, Libycis quod gentibus unum
Inculti Garamantes habens: stat certior illic
Iuppiter, ut memorant, sed non ut fulmina vibrans,
Aut similis nostro, sed tortis cornibus Ammon.
Ita Voss. emendat hos versus ex antiquissimis membranis, ubi vulgo, Stat corniger illic, quod ineptum isto loco, cum sequatur statim, sed tortis cornibus Ammon. Certior autem Iuppiter vocatur Ammon, quia utinquit Arrian. l. 3. Α᾿τρεκὲς ἐλέγετο εἶναι τὸ μαντεῖον Α῎μμωνος. Plures vero, uti diximus, Oraculum istud in ipsa putarunt esse Cyrenatca, cum tamen neque imperium, neque nomen Cyrenensium unquam eo pertigerit. Sed nisi fallor, quia Cyrenenles hunc praecipue Deum colerent, ac sibi solis cultum eius attribuerent, factum est, ut in Cyrenaica templum eius esse multi existimarint. Pindari eruditus Scholiastes idem fere sensisse videtur ad Odam 4. Pyth. ubi Cyrene collocatur Διὸς εν Α῎μμωνος θεμεθλοις. Haec enim annotavit ad istum locum, Πῶς τὴν Κυρήνην τȏυ μαντείου πλησίον εἶναί φησι; ἀπέχει γὰρ ἱκανοῖς ςταδίοις. Α᾿λλὰ ῥητέον ὄτι πᾶϚα ἡ χώρα ἀφιέρωται τῷ θεῷ. Hinc est, quod in multis Cyrenaeorum nummis imago Ammonis compareat. Nic. Loydius, Eius effigiem post exstinctam Cyrenis Battiadarum familiam, in Cyrenensium nummis, una cum Silphii caule sculpi coepisse, diximus supra, in voce Battus. Vide quoque Arietina Cornua. Sed et Hammonis cornu gemma dicta; cuius Solin. meminit c. 27. ubi de Africa Cyrenaica reg. Illic et lapis legitur, Hammonis vocant cornu: nam ita tortuosus est et inflexus, ut effigiem reddat cornu arietini. Fulgore aureo est. Praedivina somnia repraesentare dicitur, subiectus capiti incubantium. Ad quem locum vide Salmas. p. 350. et seqq. ubi etiam de arbore Hammoniacum stillante varia.
II.
HAMON
civitas Nephthali. 1. Par. c. 6. v. 76. Ios. c. 19. v. 28.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • HAMON — HAMON, family of Spanish and Portuguese origin which lived in turkey . ISAAC HAMON (second half of 15th century) was a physician in the court of King Abdallah of Granada. Following the Spanish expulsion the family settled in the ottoman empire ,… …   Encyclopedia of Judaism

  • Hamon — may be* Hamon Thermal Europe, Cooling Tower Company [http://www.hamon.com] *Benoît Hamon, politician *Jean Louis Hamon, painter *Philippe Hamon, literary historian *Hamon (Song of Roland), legendary commander *Hamon (swordsmithing), visual result …   Wikipedia

  • Hamon — (spr. Hamong), Pierre, geb. in Blois; lebte als Secretär bei der königlichen Kammer in Paris u. wurde 1569 wegen Urkundenfälschung gehenkt. Er verfertigte mehrere Alphabete aus Urkunden, deren einige in Mabillons Diplomatik eingereiht wurden,… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Hämon — Hämon, Sohn des thebanischen Königs Kreon; soll von der Sphinx zerrissen worden sein, nach Anderen sich erstochen haben, weil er Antigone, die Tochter des Ödipus, seine Geliebte, todt im Gefängniß fand; nach Anderen zwang Kreon beide, sich zu… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Hämon — (Haimon), Sohn des Königs Kreon von Theben, Verlobter der Antigone (s. d.) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Hamon — (spr. amóng), Jean Louis, franz. Maler, geb. 5. Mai 1821 in Plouha (Côtes du Nord), gest. 29. Mai 1874 in St. Raphael (Var), ging, 20 Jahre alt, nach Paris und lernte bei Delaroche, später bei Gleyre. Der Anblick von Zeichnungen nach… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Hämon — Hämon, myth., Sohn des theban. Königs Kreon, der sich über dem Leichnam seiner Braut Antigone (s. d.) erstach. – H., Sohn des myth. Lykaon; von ihm soll die thessal. Landschaft Hämonia den Namen geführt haben …   Herders Conversations-Lexikon

  • Hämon — Hämon,   griechischer Mythos: Haimon …   Universal-Lexikon

  • HAMON-NO — apud Ezech. c. 30. v. 15. urbs est Aegypti mazima et celeberrima, quae Thebae alias, Gracis Διόςπολις, Iovis civitas dicta est. Qui enim Hebraeis Ham (h. e. Chamus seu Menes) Aegyptiis. Iuppiter Hammon vocatus est. Herod. l. 2. c. 42. Α᾿μμοῦν… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Hamon — Très répandu en France, c est un nom de personne d origine germanique, variante de Haim, Haimon, Hémon (haim = maison) …   Noms de famille

  • Hamon — deutliche Hamon an einer japanischen Klinge Die Hamon ist die sichtbare Härtelinie auf japanischen Schwert , Dolch und Lanzenklingen. Inhaltsverzeichnis 1 …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”